monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31 > csg251.70 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 10, 6
Observandum est autem in carmine elegiaco ne quid unquam de sensu versus pentametri remaneat inexplicitum, quod in sequenti versu hexametro reddatur, sed vel uterque sensibus suis terminetur versus, ut Sedulius:
Cantemus socii Domino, cantemus honorem,
Dulcis amor Christi personet ore pio.
Vel sibi mutuo prior hexameter ac pentameter subsequens, prout poetae placuerit, conserantur, iuxta illud Prosperi:
Solus peccator servit male, qui licet amplo
Utatur regno, sat miser est famulus.
Nam sequentes versiculi etsi his sunt subiuncti, sibimet sunt tamen invicem coniuncti, et secundus primo dat supplementum.